قراءة كتاب Readings from Latin Verse; With Notes

تنويه: تعرض هنا نبذة من اول ١٠ صفحات فقط من الكتاب الالكتروني، لقراءة الكتاب كاملا اضغط على الزر “اشتر الآن"

‏اللغة: English
Readings from Latin Verse; With Notes

Readings from Latin Verse; With Notes

تقييمك:
0
لا توجد اصوات
المؤلف:
دار النشر: Project Gutenberg
الصفحة رقم: 3

tamen interea haec, prisco quae more parentum
    tradita sunt tristi munere ad inferias,
  accipe fraterno multum manantia fletu
    atque in perpetuum, frater, ave atque vale. 10
                   CI.

IV. VERGIL.

1. The Tale of Aristaeus.

Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem? Unde nova ingressus hominum experientia cepit? Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe, amissis, ut fama, apibus morboque fameque, tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis, 5 multa querens, atque hac adfatus voce parentem: mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum— si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo— invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri 10 pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas? En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem, quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers omnia temptanti extuderat, te matre, relinquo. Quin age, et ipsa manu felicis erue silvas, 15 fer stabulis inimicum ignem atque interfice messis, ure sata, et validam in vitis molire bipennem, tanta meae si te ceperunt taedia laudis. At mater sonitum thalamo sub fluminis alti sensit. Eam circum Milesia vellera Nymphae 20 carpebant, hyali saturo fucata colore, Drymoque, Xanthoque, Ligeaque, Phyllodoceque, caesariem effusae nitidam per candida colla. [Nesaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque,] Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo, 25 altera tum primos Lucinae experta labores, Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae, ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae, atque Ephyre, atque Opis, et Asia Deiopea, et tandem positis velox Arethusa sagittis. 30 Inter quas curam Clymene narrabat inanem Volcani, Martisque dolos et dulcia furta, aque Chao densos divom numerabat amores. Carmine quo captae dum fusis mollia pensa devolvunt, iterum maternas inpulit auris 35 luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes obstipuere; sed ante alias Arethusa sorores prospiciens summa flavum caput extulit unda, et procul: O gemitu non frustra exterrita tanto, Cyrene soror, ipse tibi, tua maxuma cura, 40 tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit. Huic percussa nova mentem formidine mater, Duc, age, duc ad nos; fas illi limina divom tangere, ait. Simul alta iubet discedere late 45 flumina, qua iuvenis gressus inferret. At illum curvata in montis faciem circumstetit unda accepitque sinu vasto misitque sub amnem. Iamque domum mirans genetricis et humida regna speluncisque lacus clausos lucosque sonantis 50 ibat, et ingenti motu stupefactus aquarum omnia sub magna labentia flumina terra spectabat diversa locis, Phasimque, Lycumque, et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus, unde pater Tiberinus, et unde Aniena fluenta, 55 saxosusque sonans Hypanis, Mysusque Caicus, et gemina auratus taurino cornua voltu Eridanus, quo non alius per pinguia culta in mare purpureum violentior effluit amnis. Postquam est in thalami pendentia pumice tecta 60 perventum, et nati fletus cognovit inanis Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontis germanae, tonsisque ferunt mantelia villis; pars epulis onerant mensas, et plena reponunt pocula; Panchaeis adolescunt ignibus arae; 65 et mater, Cape Maeonii carchesia Bacchi: Oceano libemus, ait. Simul ipsa precatur Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores, centum quae silvas, centum quae flumina servant. Ter liquido ardentem perfudit nectare Vestam, 70 ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit. Omine quo firmans animum sic incipit ipsa: Est in Carpathio Neptuni gurgite vates caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor et iuncto bipedum curru metitur equorum. 75 Hic nunc Emathiae portus patriamque revisit Pallenen; hunc et Nymphae veneramur et ipse grandaevus Nereus; novit namque omnia vates, quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur. Quippe ita Neptuno visum est, inmania cuius 80 armenta et turpis pascit sub gurgite phocas. Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem expediat morbi caussam, eventusque secundet. Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum orando flectes: vim duram et vincula capto 85 tende; doli circum haec demum frangentur inanes. Ipsa ego te, medios cum sol accenderit aestus, cum sitiunt herbae, et pecori iam gratior umbra est, in secreta senis ducam, quo fessus ab undis se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem. 90 Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, tum variae eludent species atque ora ferarum. Fiet enim subito sus horridus, atraque tigris, squamosusque draco, et fulva cervice leaena; aut acrem flammae sonitum dabit, atque ita vinclis 95 excidet, aut in aquas tenuis dilapsus abibit. Sed quanto ille magis formas se vertet in omnis, tanto, nate, magis contende tenacia vincla, donec talis erit mutato corpore, qualem videris, incepto tegeret cum lumina somno. 100 Haec ait, et liquidum ambrosiae diffundit odorem, quo totum nati corpus perduxit; at illi dulcis conpositis spiravit crinibus aura, atque habilis membris venit vigor. Est specus ingens exesi latere in montis, quo plurima vento 105 cogitur inque sinus scindit sese unda reductos, deprensis olim statio tutissima nautis; intus se vasti Proteus tegit obiice saxi. Hic iuvenem in latebris aversum a lumine Nympha collocat; ipsa procul nebulis obscura resistit. 110 Iam rapidus torrens sitientis Sirius Indos ardebat caelo, et medium sol igneus orbem hauserat; arebant herbae, et cava flumina siccis faucibus ad limum radii tepefacta coquebant: cum Proteus consueta petens e fluctibus antra 115 ibat; eum vasti circum gens humida ponti exsultans rorem late dispergit amarum. Sternunt se somno diversae in litore phocae; ipse, velut stabuli custos in montibus olim, vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit 120 auditisque lupos acuunt balatibus agni, considit scopulo medius, numerumque recenset. Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas, vix defessa senem passus conponere membra, cum clamore ruit magno, manicisque iacentem 125 occupat. Ille suae contra non inmemor artis omnia transformat sese in miracula rerum, ignemque, horribilemque feram, fluviumque liquentem. Verum ubi nulla fugam reperit fallacia, victus in sese redit, atque hominis tandem ore locutus: 130 Nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras iussit adire domos? quidve hinc petis? inquit. At ille: Scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere quicquam; sed tu desine velle. Deum praecepta secuti venimus, hinc lassis quaesitum oracula rebus. 135 Tantum effatus. Ad haec vates vi denique multa ardentis oculos intorsit lumine glauco, et graviter frendens sic fatis ora resolvit: Non te nullius exercent numinis irae. Magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus 140 haud quaquam ob meritum poenas, ni Fata resistant, suscitat, et rapta graviter pro coniuge saevit. Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps, inmanem ante pedes hydrum moritura puella servantem ripas alta non vidit in herba. 145 At chorus aequalis Dryadum clamore supremos inplerunt montis; flerunt Rhodopeiae arces, altaque Pangaea, et Rhesi Mavortia tellus, atque Getae, atque Hebrus, et Actias Orithyia. Ipse, cava solans aegrum testudine amorem, 150 te, dulcis coniunx, te solo in litore secum, te veniente die, te decedente canebat. Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis, et

الصفحات