قراءة كتاب Readings from Latin Verse; With Notes
تنويه: تعرض هنا نبذة من اول ١٠ صفحات فقط من الكتاب الالكتروني، لقراءة الكتاب كاملا اضغط على الزر “اشتر الآن"
Readings from Latin Verse; With Notes
Superstition.
Ergo perfugium sibi habebant omnia divis tradere et illorum nutu facere omnia flecti. In caeloque deum sedes et templa locarunt, per caelum volvi quia nox et luna videtur, luna dies et nox et noctis signa severa 5 noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes, nubila sol imbres nix venti fulmina grando et rapidi fremitus et murmura magna minarum. O genus infelix humanum, talia divis cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas! 10 quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis volnera, quas lacrimas peperere minoribu' nostris! Nec pietas ullast velatum saepe videri vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras nec procumbere humi prostratum et pandere palmas 15 ante deum delubra nec aras sanguine multo spargere quadrupedum nec votis nectere vota, sed mage pacata posse omnia mente tueri. Nam cum suspicimus magni caelestia mundi templa, super stellisque micantibus aethera fixum, 20 et venit in mentem solis lunaeque viarum, tunc allis oppressa malis in pectora cura illa quoque expergefactum caput erigere infit, nequae forte deum nobis inmensa potestas sit, vario motu quae candida sidera verset. 25 Temptat enim dubiam mentem rationis egestas, ecquaenam fuerit mundi genitalis origo, et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi solliciti motus hunc possint ferre laborem, an divinitus aeterna donata salute 30 perpetuo possint aevi labentia tractu inmensi validas aevi contemnere viris. Praeterea cui non animus formidine divum contrahitur, cui non correpunt membra pavore, fulminis horribili cum plaga torrida tellus 35 contremit et magnum percurrunt murmura caelum? Non populi gentesque tremunt, regesque superbi corripiunt divum percussi membra timore, nequid ob admissum foede dictumve superbe poenarum grave sit solvendi tempus adultum? 40 Denique sub pedibus tellus cum tota vacillat concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur, quid mirum si se temnunt mortalia saecla atque potestatis magnas mirasque relinqunt in rebus viris divum, quae cuncta gubernent? 45 Id. V. 1186-1225, 1236-1240.
III. CATULLUS.
1. Exposed to a Draft.
Furi, villula nostra non ad Austri flatus oppositast neque ad Favoni nec saevi Boreae aut Apeliotae, verum ad milia quindecim et ducentos. O ventum horribilem atque pestilentem! 5 XXVI.
2. An Affected Pronunciation.
Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
dicere, et insidias Arrius hinsidias,
et tum mirifice sperabat se esse locutum,
cum quantum poterat dixerat hinsidias.
Credo, sic mater, sic liber avonculus eius, 5
sic maternus avos dixerat atque avia.
Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
audibant eadem haec leniter et leviter,
nec sibi postilla metuebant talia verba,
cum subito adfertur nuntius horribilis, 10
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
iam non Ionios esse, sed Hionios.
LXXXIV.
3. The Dead Pet.
Lugete, o Veneres Cupidinesque et quantum est hominum venustiorum! Passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, quem plus illa oculis suis amabat; 5 nam mellitus erat, suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem, nec sese a gremio illius movebat sed circumsiliens modo huc modo illuc ad solam dominam usque pipilabat. 10 Qui nunc it per iter tenebricosum illuc unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis; tam bellum mihi passerem abstulistis. 15 O factum male! io miselle passer! Tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli. III.
4. Veranius, Welcome!
Verani, omnibus e meis amicis antistans mihi milibus trecentis, venistine domum ad tuos penates fratresque unanimos anumque matrem? Venisti! o mihi nuntii beati! 5 Visam te incolumem audiamque Hiberum narrantem loca, facta, nationes, ut mos est tuus, adplicansque collum iucundum os oculosque saviabor. O quantum est hominum beatiorum, 10 quid me laetius est beatiusve? IX.
5. Homeward Bound.
Iam ver egelidos refert tepores, iam caeli furor aequinoctialis iucundis Zephyri silescit auris. Linquantur Phrygii, Catulle, campi Nicaeaeque ager uber aestuosae: 5 ad claras Asiae volemus urbes. Iam mens praetrepidans avet vagari, iam laeti studio pedes vigescunt. O dulces comitum valete coetus, longe quos simul a domo profectos 10 diversae variae viae reportant. XLVI.
6. Home at Last.
Paene insularum, Sirmio, insularumque ocelle, quascumque in liquentibus stagnis marique vasto fert uterque Neptunus, quam te libenter quamque laetus inviso, vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos 5 liquisse campos et videre te in tuto! O quid solutis est beatius curis, cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi venimus larem ad nostrum desideratoque adquiescimus lecto? 10 Hoc est quod unum est pro laboribus tantis. Salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude: gaudete vosque, o Lydiae lacus undae: ridete, quidquid est domi cachinnorum. XXXI.
7. Sympathy in Sorrow.
Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris
accidere a nostro, Calve, dolore potest,
quo desiderio veteres renovamus amores
atque olim missas flemus amicitias,
certe non tanto mors inmatura dolori est 5
Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
XCVI.
8. 'Vita Frater Amabilior.'
Etsi me adsiduo confectum cura dolore
sevocat a doctis, Ortale, virginibus,
nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
mens animi: tantis fluctuat ipsa malis:
namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris 5
pallidulum manans adluit unda pedem,
Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
ereptum nostris obterit ex oculis.
. . . . . .
Nunquam ego te vita frater amabilior
adspiciam posthac: at certe semper amabo, 10
semper maesta tua carmina morte canam,
qualia sub densis ramorum concinit umbris
Daulias absumpti fata gemens Ityli:
sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
haec expressa tibi carmina Battiadae, 15
ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
effluxisse meo forte putes animo.
LXV. 1-8, 10-18.
9. 'Frater, Ave atque Vale.'
Multas per gentes et multa per aequora vectus
advenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis
et mutam nequiquam adloquerer cinerem,
quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, 5
heu miser indigne frater adempte mihi.
Nunc