قراءة كتاب Readings from Latin Verse; With Notes

تنويه: تعرض هنا نبذة من اول ١٠ صفحات فقط من الكتاب الالكتروني، لقراءة الكتاب كاملا اضغط على الزر “اشتر الآن"

‏اللغة: English
Readings from Latin Verse; With Notes

Readings from Latin Verse; With Notes

تقييمك:
0
No votes yet
دار النشر: Project Gutenberg
الصفحة رقم: 7

Aut unde petendum?
    Numquid apud Parthos Armeniosque latet?
  Iam cras istud habet Priami vel Nestoris annos. 5
    Cras istud quanti, dic mihi, possit emi?
  Cras vives? Hodie iam vivere, Postume, serum est:
    ille sapit, quisquis, Postume, vixit heri.
                   V. 58.

7. Secrets of Happiness.

Vitam quae faciant beatiorem, iucundissime Martialis, haec sunt: res non parta labore, sed relicta; non ingratus ager, focus perennis; lis numquam, toga rara, mens quieta; 5 vires ingenuae, salubre corpus; prudens simplicitas, pares amici; convictus facilis, sine arte mensa; nox non ebria, sed soluta curis; non tristis torus, et tamen pudicus; 10 somnus, qui faciat breves tenebras; quod sis, esse velis nihilque malis; summum nec metuas diem, nec optes. X. 47.

8. After the Great Eruption.

  Hic est pampineis viridis modo Vesbius umbris,
    presserat hic madidos nobilis uva lacus.
  Haec iuga quam Nysae colles plus Bacchus amavit,
    hoc nuper Satyri monte dedere choros.
  Haec Veneris sedes, Lacedaemone gratior illi, 5
    hic locus Herculeo numine clarus erat.
  Cuncta iacent flammis et tristi mersa favilla:
    nec superi vellent hoc licuisse sibi.
                   IV. 44

9. Porcia.

  Coniugis audisset fatum cum Porcia Bruti
    et subtracta sibi quaereret arma dolor,
  'Nondum scitis' ait 'mortem non posse negari?
    Credideram, fatis hoc docuisse patrem.'
  Dixit et ardentes avido bibit ore favillas: 5
    i nunc et ferrum, turba molesta, nega.
                   I. 42.

10. 'Paete, non dolet.'

  Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,
    quem de visceribus strinxerat ipsa suis,
  'siqua fides, vulnus quod feci non dolet,' inquit;
    'sed quod tu facies, hoc mihi, Paete, dolet.'
                   I. 13.

11. Paris' Epitaph.

Quisquis Flaminiam teris, viator, noli nobile praeterire marmor. Urbis deliciae salesque Nlli, ars et gratia, lusus et voluptas, Romani decus et dolor theatri 5 atque omnes Veneres Cupidinesque hoc sunt condita, quo Paris, sepulcro. _XI. 13.

12. Genuine and Counterfeit Grief.

Puella senibus dulcior mihi cygnis, agna Galaesi mollior Phalantini, concha Lucrini delicatior stagni, cui nec lapillos praeferas Erythraeos, nec modo politum pecudis Indicae dentem, 5 nivesque primas liliumque non tactum; quae crine vicit Baetici gregis vellus Rhenique nodos aureamque nitellam; fragravit ore, quod rosarium Paesti, quod Atticarum prima mella cerarum, 10 quod sucinorum rapta de manu gleba; cui comparatus indecens erat pavo, inamabilis sciurus et frequens phoenix: adhuc recenti tepet Erotion busto, quam pessimorum lex amara fatorum 15 sexta peregit hieme, nec tamen tota, nostros amores gaudiumque lususque. Et esse tristem me meus vetat Paetus, pectusque pulsans pariter et comam vellens: 'Deflere non te vernulae pudet mortem? 20 Ego coniugem' inquit 'extuli, et tamen vivo, notam, superbam, nobilem, locupletem.' Quid esse nostro fortius potest Paeto? Ducenties accepit, et tamen vivit. V. 37.

13. Epitaph on Little Erotion.

  Hanc tibi, Fronto pater, genetrix Flacilla, puellam
    oscula commendo deliciasque meas,
  parvula ne nigras horrescat Erotion umbras
    oraque Tartarei prodigiosa canis.
  Impletura fuit sextae modo frigora brumae, 5
    vixisset totidem ni minus illa dies.
  Inter tam veteres ludat lasciva patronos
    et nomen blaeso garriat ore meum.
  Mollia non rigidus caespes tegat ossa, nec illi,
    terra, gravis fueris: non fuit illa tibi. 10
                   V. 34.

X. JUVENAL.

1. The Life of the Poor at Rome; its Dangers and Discomforts.

1-33. Houses are all the while collapsing or burning. No one assists the poor man, while the millionaire has his misfortune more than made good by aspirants to legacies.

34-42. The rent you pay for a dark garret would buy a comfortable dwelling elsewhere.

43-49. There is so much noise at night that the poor man cannot sleep,

50-78. While he finds the streets dangerous both by day

79-88. And by night.

Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam, aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis, aut simplicibus Gabiis, aut proni Tiburis arce? Nos urbem colimus tenui tibicine fultam magna parte sui; nam sic labentibus obstat 5 vilicus et veteris rimae cum texit hiatum securos pendente iubet dormire ruina. Vivendum est illic ubi nulla incendia, nulli nocte metus. Iam poscit aquam, iam frivola transfert Ucalegon, tabulata tibi iam tertia fumant: 10 tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis, ultimus ardebit quem tegula sola tuetur a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae. Lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex, ornamentum abaci, nec non et parvulus infra 15 cantharus, et recubans sub eodem marmore Chiron. Iamque vetus Graecos servabat cista libellos, et divina opici rodebant carmina mures. Nil habuit Codrus: quis enim negat? Et tamen illud perdidit infelix totum nihil: ultimus autem 20 aerumnae est cumulus, quod nudum et frusta rogantem nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit. Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater, pullati proceres, differt vadimonia praetor; tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem. 25 Ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet, conferat inpensas: hic nuda et candida signa, hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti, haec Asianorum vetera ornamenta deorum, hic libros dabit et forulos mediamque Minervam, 30 hic modium argenti; meliora ac plura reponit Persicus orborum lautissimus et merito iam suspectus, tamquam ipse suas incenderit aedes. Si potes avelli circensibus, optima Sorae aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur, 35 quanti nunc tenebras unum conducis in annum. Hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus in tenuis plantas facili diffunditur haustu. Vive bidentis amans et culti vilicus horti, unde epulum possis centum dare Pythagoreis. 40 Est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu unius sese dominum fecisse lacertae. Plurimus hic aeger moritur vigilando; sed ipsum languorem peperit cibus inperfectus et haerens ardenti stomacho; nam quae meritoria somnum 45 admittunt? Magnis opibus dormitur in urbe. Inde caput morbi. Raedarum transitus arto vicorum inflexu et stantis convicia mandrae eripient somnum Druso vitulisque marinis. Si vocat officium, turba cedente vehetur 50 dives et ingenti curret super ora Liburna atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus; namque facit somnum clausa lectica fenestra. Ante tamen veniet: nobis properantibus obstat unda prior, magno populus premit agmine

Pages